monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 13, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII

1 Corpora ergo iustorum, quae in resurrectione futura sunt, neque ullo ligno indigebunt, quo fiat ut nullo morbo vel senectute inveterata moriantur, neque ullis aliis corporalibus alimentis, quibus esuriendi ac sitiendi qualiscumque molestia devitetur; quoniam certo et omni modo inviolabili munere inmortalitatis induentur, ut non nisi velint, possibilitate, non necessitate vescantur.
2 Quod angeli quoque visibiliter et tractabiliter adparentes, non quia indigebant, sed quia volebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt (neque enim in phantasmate angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt), quamvis utrum angeli essent ignorantibus simili nobis indigentia vesci viderentur. Unde est quod ait angelus in libro Tobiae: "Videbatis me manducare, sed visu vestro videbatis;" id est necessitate reficiendi corporis, sicut vos facitis, me cibum sumere putabatis.
3 Sed si forte de angelis aliud credibilius disputari potest, certe fides Christiana de ipso Salvatore non dubitat, quod etiam post resurrectionem, iam quidem in spiritali carne, sed tamen vera, cibum ac potum cum discipulis sumpsit. Non enim potestas, sed egestas edendi ac bibendi talibus corporibus auferetur.
4 Unde et spiritalia erunt, non quia corpora esse desistent, sed quia spiritu vivificante subsistent.